

Liber Ecclesiasticus*
Caput 39: Versus 26
Non est dicere,etc. Prohibet nos esse curiosos, et perscrutari quae scire non convenit. Omnia enim in tempore suo manifestabuntur, cum illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.